monumenta.ch > Plinius > sectio 41

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 33, 41
{XII} iam vero et Harpocraten statuasque Aegyptiorum numinum in digitis viri quoque portare incipiunt. fuit et alia Claudii principatu differentia insolens iis, quibus admissiones liberae ius dedissent imaginem principis ex auro in anulo gerendi, magna criminum occasione, quae omnia salutaris exortus Vespasiani imperatoris abolevit aequaliter publicando principem. de anulis aureis usuque eorum hactenus sit dictum.